PALMARIUS seu PALMATUS

PALMARIUS seu PALMATUS
PALMARIUS, seu PALMATUS
apud recentioris aevi Scriptores, Peregrinum notat. Poetis Gallis un Paumier. Sed et Palmarii dicebantur, qui peregrinationem Hierosolymitanam seu ex voto ac devotinis intuitu, vel cruce ac sacrâ expeditione susceptâ, in patriam redierunt; eo quod, in signum exactae istius peregrinationis, palmarum, quarum ferax est Syria, ramos prae manibus nedeuntes deferrent. Aliam rationem adfert Durandus Ration l. 1. c. 3. num. 14. Qui de Hierosolymis veniunt, palmam in manibus ferunt, in signum, quod illi Regi militârunt, qui Hierosolymis cum palmis honorifice receptus est, et postmodum ibidem, cum Diabolo pgnans, victor exstiti, etc. Cum palma autem rediisse in Patriam peregrinos Hierosolymitanos, restantur passim Scriptores. Chronicon Urspergense et Alb. Standensis A. C. 1104. Nonnulli etiam palmati de Hierosolyma redeuntes etc. Pet. Damianus l. 2. Ep. 15. Ex Hierosolymitana peregrinatione deveniens, palmam ferebat in manu etc. Vide Auctores alios, laudatos Carolo du Fresne Dissert. 15. ad Ioinvillam. Postquam vero sic Patriae appropinquâssent, suscepti fuêre cum processione Ecclesiastica. Chron. Moriniacense l. 2. Vide quoque Olai Wormii Lexicon Rumicum, in voce Palmare, et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PALMA — I. PALMA Consul sub Hadriano, seu A. Cornelius Palma, ingegrô nomine, fuit Consul II. ordinarius eôdem annô, quô inter suffectos Hadrianus, postea huius iussu una cum Celso seu L. Publilio Celso, hadriani in illo suo Consulatu collega, occisus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”